

Epistola ad Hebraeos*
Caput 2: Versus 9
Eum autem,etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quae condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat:Pater major me est[Joan. 14.]; qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum patrem praeferebat, quae sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori.Propter passionem.Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.